COLUMNA

COLUMNA
I.
COLUMNA
Graece σύλος, item κολώνη, in multiplici olim usu. Necesstati enim et ornatui inserviebant, de quibus Plin. l. 36. c. 23. Columellae in aede densius positae crassiores videntur. Genera earum quatuor. Quaesextam partem altitudinis in crassitudine ima habent, Doricae vocantur: quaenonam, Ionicae, quae septimam, Thuscanicae. Corinthiis eadem ratio, quae Ionicis. Sed differentia, quoniam capitulis Corinthiarum eadem est aliitudo, quae colligitur crassitudine imâ, ideoque graciliores videntur. Antiqua ratio erat columnarum altitudims, tertia pars latitudinum (MS. habet altitudinum) delubri. In Ephesiae Dianae aede --- primum columnis spirae subilitae et capitella addita. Placuitque altitudinis octava pars in crassitudine et ut spirae haberent crassitudinis diminidum, septimaeque partes detraberentur summarum crassitudim. Praeter has sunt, quae vocantur Atticae colummae: quae ternis angulis pari laterum inter vallô. Nempe quôd in Aedibus, tum sacris tum profanis, culmina sustinerent, hinc nomen illis secundum nonnullos. Neque vero ad necessitatem solum, sed et ad magnificentiam et censum ostentadum, plurimas eas habebant aedificia nonnumquam, Romana inprimis, cum paucae sustinere fastigia possent. Papinius Statius, l. 1. Sylv. 2. v. 152.
Pendent innumeris fastigia nixa columnis,
Robora Dalmaticô lucent satiata metallô etc.
Nec tantum ex vili lapide, sed e marmore eoque peregrino, quod L. Crassus primum usurpavit, Idem Plin. l. 36. c. 3. Iam enim L. Crassium Oratorem illum, qui primus peregrini marmoris columnas habuit in Palatio, Hymettias tamen, nec plures sex aut longiores duodenum pedum, M. Brutus in iurgiis ob id Venerem Palatinam appellaverat. Postmodum crescente luxu, ex onyche, quatuor modicas in theatro suo Balbus posuit. Nos ampliores triginta vidimus in cenatione, quam Callistus Caesaris Claudii libertorum potentiâ notus, sibi exaedificaverat, idem Plin. l. d. c. 7. extr. Adde et florum nitorem, quô hae in domibus columnae quoque coronabantur. Lucianus Nig. Ε᾿νιοι δὲ κελεύουσιν καὶ ςέφειν τὰς ςήλας ἄνφεσιν, Nonnulli vero iubent et coronare columnas floribus etc. Quam in rem vide plura apud Ioanne Meursium, de Luxn, c. 12. Sed et porticus ac ambulacra Columnis interstinguebantur. Statius, l. 3. Sylv. 5. v. 90.
Quid nunc magnificas species, cultusque locorum,
Templaque: et innumeris spatia interstincta columnis
Et geminam molem nudi tectique theatri etc.
Quibus quô pactô a Veteribus ornatae fuerint Civitates, ubique legitur; et ex parte hodie quoque conspicitur. Vide aliquid huic loco collatum, apud I. Passeratium, Commentar. Propert. l. 2. El. 31. etc. Memoriae Columnas inservisse disciums ex Columnis Sethi duabus, apud Iosephum, l. 1. Iud. Ant. c. 3. quibus is praecipua Astronomiae optimatumque artium arcana insculpsisse, quo sic ad posteros memoria eorum propagaretur, dicitur. Quem eundem in usum, posteriori aevô, columnas adliibuisse Astronomos, docent Analemmata eorum et Parapegmata, de quibus vide suô locô. Iisdem Leges incisae, et Foedera, quo testatior omnibus eorum memoria esset. Et quidem de legibus vide suô locô; de Foederibus, insignis est Livii locus, l. 2. c. 33. extr. ubi de Foedere cum Latinis, Ita fusi Volsci Antiates, Corioli oppidum captum, tamumque suâ laude obstitit famae Consulis Marcius, ut nisi foedus cum Latims, columnâ aeneâ insculptum, monumento esset, ab Sp. Cassto uno --- ictum; Postumum Cominium bellum gessisse cum Volscis, memoria cessisset. Eodem facit devotio Alcibiadis, in pila lapidea excisa, apud Corri. Nepotem in Vita eius, c. 4. Nec nostri aevi exempla desunt. Cippi inprimis et columnae sepulchrales, de quarum triplici usu, vide infra aliquid, voce Rachel etc. Honori praeclarorum virorum insuper Columnae chcatae; quas et ungi et coronari consuevisse legimus. Certe Alexander M. cum Ilium transgressus Minervae sacrisicaret et Heroibus, Columnam Achillis, hoc est, eius statuam (de qua aliquid supra diximus) pingui inunxit oleô; dein una cum sociis nudus ad eam cum incitatô cursu perrexisset, eam coronavit, teste Plutarchô, in Vita eius. Idem discimus ex versibus Clement. l. 1. Strom. citatis.
Καλλιθόη κλειδοῦχος ὀλυμπιάδος Βασιλείης
Η῞ρης Α᾿ργέιης, ἣ ςέμμασι καὶ ςθυσάνοισι
Πρώτη ἐκόσμησεν περὶ κίονα μακρὸν ἀνάςςης.
Callithoe clavem Reginae gestans Olympiae
Iunonis Argivae, quae sertis atque corollis
Prinia exornavit columnam longam Reginae.
Qui mos statuas columnasque praeclarissimorum virotum, etiam superstitum, coronandi, Romae quoque sub Principibus viguit, ut e Tacito liquet, l. 4. Annal. c. 23. Iamque tres laureate statuae in urbe et adbue raptabat Africam Tacfarinas. His porro eorum, quos honoratissimos volebant, superponebant simulacra. Sueton. Galbâ, c. ult. Senatus, ut primum licitum fuit, statuam ei decreverat rostratae columnae superstantem, in parte fori, quâ trucidatus est. Arnob. l. 7. Et in altioribus columnis signa quaedam et simulacra sunt constituta. Alii. Imo primis temporibus Columnas pro simulacris erectas easque simulacrorum locô cultas, scribit Clemens, l. 1. Strom. et Euseb. de Praepar. Euang. l. 1. Inprimis hîc indigitandae Columnae Triumphales, de quibus, inter alia Triumphi ornamenta, agunt Plinius, l. 34. c. 5. 6. et 7. et Val. Max. l. 2. c. 5. ex. 1. et c. 8. Vide etiam, ubi der Triumpho et Tropaeis et. Tandem ignominiae quoque et supplicio Columnae destinatae leguntur. Sic ad Columnam Meniam, in ius vocabantur Romae, obaerati ac decoctores: unde Columnarii ii appellati, Caelio ad Ciceronem, l. 8. Ep. 9. Apud eandem, fures et servos nequam, coram Triumviris Capitalibus, puniri solitos, monet Asconius, Commentar. in 1. Verrin. Hinc in Maenam Pompeianum Horat. Epodon Ode 4. v. 11.
Sectus flagellis bîc Triumviralibus,
Praeconis ad fastidium.
Etiam qui in crucem agebantur, prius flagris caedebantur ad istiusmodi columnam, uti infra videbimus, ubi de Cruce, Flagellatione, Verberibus etc. Nec omittendus Columnarum sanctior usus. Uti enim in mediis aedibus erectas habuêre Romani: Sic apud Hebraeos quaevis Synagoga, in medio Columnam habuit, in quam ascendebant Doctores verba ad populum facturi. Quo alludere proin visus est divinus Paroemiastes, c. 9. v. 1. cum septem Columms excisis Sapientia domum aedificâsse, ab illo dicitur. Quô eôdem sensu et ipsa Ecclesia Apostolo dicta videtur, ςύλος καὶ ἑδράιωμα τῆς ἀληθείας, Columna et stabilimentum veritatis, i. e. Columna seu cathedra, e qua Veritas sacra praedicatur, publicaturque, 1. Timoth. c. 3. v. 15. Fr. Burmannus, Orat. Inaugurali de Collegtis Theologiscis ac Philosophicis. Plura de Columnis, vide hîc passim, inprimis paulo infra, ut et in voce Coluria (quae tamen proprie erant pilae, ex multis Iapidibus compositae, non columnae,) Item Monolithae Columnae et Stelae: etiam in voce Cionita.
II.
COLUMNA
urbs Moscoviae Episcopalis sub Archiepiscopo Moscoviensi. Ad confluentes Moscuae fluv. in Occam. 38. mill. pass. a Moscovia urbe in Ortum; Kolom.
III.
COLUMNA
vicus in Carnutibus, ubi secundum quosdam iussu Chlodomeris Francorum Regis Sigismundus Burgundiae Rex cum coniuge et duobus filiis iugulatus ac in puteum deiectus est, A. C. 524. hodie forsan Coloumelle, in pagi Aurelianensis Belsiaeque confinio: vel Columiers, Ecclesia cum vico hic proxima. Sed prior sententia potior. Valesius puteum s. Sigismundi, hodie S. Simond, in quem hic praecipitatus est, diversum a Columna vico pagi Aurelianensis esse ostendit, in huius tamen vicinia: Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • columna — (Del lat. columna). 1. f. Soporte vertical de gran altura respecto a su sección transversal. 2. En impresos o manuscritos, cada una de las partes en que se dividen las planas por medio de un corondel o línea que las separa de arriba abajo. 3.… …   Diccionario de la lengua española

  • columna — sustantivo femenino 1. Elemento arquitectónico, generalmente cilíndrico, que sirve como pieza de adorno y de apoyo: Todavía se ven algunas columnas del templo romano. columna corintia. columna dórica. columna jónica. columna salomónica. 2. Cada… …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • columnă — COLÚMNĂ, columne, s.f. Monument în formă de coloană izolată, ridicat (în antichitate) spre a comemora un eveniment important. – Din lat. columna. Trimis de RACAI, 30.09.2003. Sursa: DEX 98  COLÚMNĂ s. (înv.) stâlp. (columnă lui Traian.) Trimis… …   Dicționar Român

  • Columna [1] — Columna (lat.), 1) Säule (s.d.); berühmte einzelne Säulen in Rom waren: C. Antonīna u. C. Trajani, zu Ehren des Marc Aurel u. des Trajanus aufgestellt, s. u. Rom (a. Geogr.); C. rostrāta,[287] die Säule in Rom, woran die Schnäbel der von Duillius …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Columna [2] — Columna (a. Geogr.), 1) C. Rhegina, s. Rhegina; 2) Columnae Hercŭlis, s. Herculessäulen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Columna [3] — Columna (Geneal.), so v. w. Colonna …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Columna — (lat.), Säule, Ehrensäule …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Columna — (lat.), Säule, Ehrensäule. Columnae Hercŭlis, Herkulessäulen (s.d.). C. rostrāta, s. Duilius. C. Trajāna, s. Trajanus. C. vertebrālis, Wirbelsäule …   Kleines Konversations-Lexikon

  • columna — Cualquier estructura anatómica alargada. Suele estar orientada verticalmente y puede prestar soporte estructural. Diccionario Mosby Medicina, Enfermería y Ciencias de la Salud, Ediciones Hancourt, S.A. 1999 …   Diccionario médico

  • Columna — (Del lat. columna.) ► sustantivo femenino 1 ARQUITECTURA Pilar, generalmente de sección circular, que sirve para sostener un arco, techo u otras partes de un edificio: ■ varias columnas decorativas demarcaban los ambientes del local. 2 Serie o… …   Enciclopedia Universal

  • Columna — El vocablo columna (del latín columna) designa diversos elementos que suelen tener en común su carácter alargado y vertical, tales como: en arquitectura, una columna es un soporte vertical de gran altura respecto a su sección transversal. una… …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”